- GENISTA
- GENISTAflore albo, iustâ proceritate arborescit, lignosos et arboreas radices agit, cincricio caudice assurgit, numerosos implexosque ramos viridi pallore tingit; ex iisdem virgulas more passi dissipatique capillamenti demittit densissimas, praetenues, fere cubitales, ramulosas, lentas, instar viminis obsequibiles, ocellisque distinctas ceberrimis; unde rubi foliolis minutiora folia, flosculique imo tantum nodulo rubentes cetera candidi exsistunt, pulchre pendulis floridis virgulis, tamquam lineis margaritarum. Vere toto vernat etc. Auctor Anon. Sin. et Eur. c. 33. Graecis παρτίον dicirur, non quod ex genere sparti sit, quod nomen Latini de solo Hispanico vel Africano, sparto usurpavêre, sed quod corquendis restibus et funibus idonea, cuiusmodi herbam omnem παρτὸν Graecos apellasle notum. Unde Graeci vett. ut genistam a sparto distinguerent, fere addereconsuevêre, παρτὸς ᾧ τὰς ἁμπέλους δεσμεύουσι. Ligandis enim vitibus servire, ex Galeno, Paulo, Plin. discimus: Sicut inde fructus suspensos, habet Mart. l. 1. Epigr. 44. cuius epigraphe in Mancinum.Non pyra, quae lentâ pendent religata genistâQuam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin p. 263. et seqq. ubi inter alia τὰ πάρτα νεῶν apud Homer. quibus naves suebantur antiquitus, non de genista, sed de lino vult accipi, et Plin. insuper l. 19. c. 1. ex genista in Asia fieri lina ad retia praecipua, in piscando durantia, docentem refellit. Idem Plin. tingendis vestibus aptas genistas, habet l. 16. c. 18. et flores ad coronamenta quoque adhibitos, l. 21. c. 9. Sed et nodulum, decerptum virgineis digitis, acetoque et sale conditum, vel sale tantum, si in vase firmo, aut linteo pondus accipiat, ne putrescat aut mucorem trahat ex aere, delitias praebere palato, quin et renes purgare, Olivis Italicis longe efficacius, scribit idem Anon. Auctor d. l. ubi de genistae genere, inter Rhenum et mosellam nascente agit; e cuius trunco lignoso nasci praetenues virgulas teretes, minutis foliis vestitas, quae hisce demptis scoparum faginarum, imo et setacearum, suppleant vices, addit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.